- BENJOIN seu BELZOI
- BENJOIN seu BELZOIquibusdam laser est Indicum, seu laser, ex India veniens; Inde enim venire tradit Isidorus: Sed de eo nihil apud Veteres reperitur. Sucus itaque magis est Salmasio, ex arbore odorifera in India nascente, cum silphium seu laser herba sit ferulaceô caule, ut infra dicemus. Vide eum ad Solin. p. 362. Eidem Benivinum, a genere bdellii, quod verô nitore siccô, multisque constans candidis unguibus, minime amarum est, parum distat, nisi idem omnino sit. Certe Veteres sub hoc genere bdellti Benivinum cognovisse autumat, quaeque de Bactriano bdellio narrat Plinius, in hoc potius quadrare statuit, quam in bdellium aut anime. Quemadmodum et, quod nuce amygdalinâ bdellium adulterari idem ait. Benivi enim amygdaloides est. Interim de colore myrrhae similius esse, quam bdellium, addens, p. 1151. In Sinensi provinc. Iunnan id aromatis quoque reperiri, refert Auctor Sinae et Europ. c. 34. Iunnan abundat Benioinô, seu ture illô ex arboribus stillante sua vissimô. Vide quoque infra Murra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.